OTTOCARUS III

OTTOCARUS III
OTTOCARUS III.
Rex Bohemiae, a Stiriis Dux stiriae creatus, usurpavit Ducatum Austriae, vel potius ductâ in uxorem Margaretâ Austriacâ, acquisivit, A. C. 1247. Stiriam Belae Regi concessit, Prutenos vicit, Montem Regium condidit, obtinuitque A. C. cIo CCLXIX. Carinthiam, sed diou conservare non potult. Nam cum eo arrogantiae provectus esset, ut, contemptâ Imperii Maiestate, de clientalibus Bohemiae beneficiis Caesari Rudolpho Habsburgio sacramentum dicere nollet, citatur ad Augustam Vindelicorum sub gravissimis poenis, uti se sistat, ac de iniuste occupatis Imperii provinciis, neglectaque eius Maiestate rationem reddat. Ridet citationem Ottocarus, neminemque ad Comitia, qui pro se respondeat, mittit. Interim legati, ab Austriae ordinibus missi, Augustam ad Caesarem Principumque conventum perveniunt, et apud Caesarem Principesque gravissime de iniuria crudelitateque Ottocari conquesti sunt, decernitur communi principum sententiâ legatos ad Bohemum mittendos, sed cum ii indigna in Caesarem Imperiique Principes probra pro responso retulissent, omnium consensu decretô bellô, ad id iusta Caesari auxilia promissa fuerunt: At cum utrinque maximae collectae essent copiae, et Caesar eum suis in Austriam contendisset, Ottocarus de proelii eventu, Caesaris prudentiam ac vim veritus, dubitans, intercessione duorum hinc inde Antistitum, pacem cum eo facit, restitutâ Austriâ, dictôque de Bohemiae ceterisque cius provinciis Caesari sacramentô, in genua dum haec fiunt, ante Caesarem sedens, inspectante Bohemorum, Hungarorum, et Germanorum exercitu: qua de re, ut indigna, ab uxore hominibusque turbelentis, Rex Ottocarus acerbe acriterque reprehensus, violatâ pace, cum ingenti exercitu Austriam invadit: exit contra Caesar Rodolphum, Germanorum copiis Hungarorumque auxiliis stipatus, ac haud procul oppidô Marcheccô, cum Ottocaro congressus, cum XIV. M. caesis superat occiditque A. C. 1278. Aen. Sylv. Histor. Bohem. Natal. Metel. Regnum tamen filio Venceslao, elocatâ ipsi Iutâ filiâ reliquit, Alberto filio Austriâ donatâ, A. C. 1282. Bonfin. Decad. 2. l. 8. Addo, quod is itidem Premislaus appellatus, Regnum Bohemiae ad summam amplitudinem perduxit, illudque a mari Baltico usque ad Hadriaticum propagavit. Praeter enim Austriam; ab Ulrico, ultimo Carinthiorum Duce, titulô emptionis, Carinthiam, carniolam, Marchiam Vinidorum, Slavoniam et portum Naonis, consecutus est. Eidem Veronenses, Feltrenses, Tarvisini et multi ex Foro Iulio sese sponte submiserunt. Hungaris Stiriam ademit et in Prussia, superatis Tartaris, urbem exstruxit Konigsbergam, Aen. Sylvius Histor. Bohem. c. 27. etc. Posteris eius remansit Regnum Bohemiae ac Moraviae; e quibus etiam Wenceslaus II. ductâ Rixâ, Poloniae
insuper Rex creatus est, A. C. 1300. Quô mortuô, Poloni defecerunt, et Wenceslaus II. secundô Regni sui annô nefarie Olomutzii in Moravia obtruncatus, familiam Zechorum seu Ottogarorum finivit. Post eos Regnum bohemiae, a variis competit oribus misere dilaceratum, partim ad Henricum Carinthiae Ducem partim ad Rodolfum, Alberti I. Imperatoris filium pervenit: quam dissidia durârunt, usque ad A. C. 1312. quô Regnum. Bohemiae ad domum Luciliburgicam est translatum; e quibus Iohannes, in praelio contra Anglos ad Cressiacum, A. C. 1346. caesus, successorem habuit Wenceslaum cognomine
Carolum, qui etiam Imperator, quartus huius nominis evasit etc. Georg. Hornus Orb. Imper.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • PRIMISLAUS III — PRIMISLAUS III. seu Ottocarus II. successit Venceslao, fil. prioris, A. C. 1253. Hospitalitate et fortitudine inclitus, Carinthiam, Stiriam: Carninolam etc. occupavit. Quas reddere coactus a Rodolpho I. Imperatore qui illas filio Alberto, capiti… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • AUSTRIA — German. OESTERREICH, et OSTERICH, regio partem Norici cum particula Pannoniae, partemque Germaniae circa Danubium complectens, inter Bavariam ad occasum et Hungariam ad ortum, inter Moraviam regionem Germ. ad Septentrionem et Stiriam ad meridiem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BOHEMIA — Germaniae regio, cuius limites, secundum Auctorem Hist. Orbis Terr. ab Ortu Silesia et Moravia, ab Occasu Bavaria, a Meridie Austria, a Borea Misnia ac Lusatia, sunt: Figuram ovalem habet, et montibus ac silvis undique cincta, Amphitheatri… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Burgruine Landsee — p3 Burgruine Landsee Burgruine Landsee Blick nach Osten auf die Kleine Ungarische Tiefebene …   Deutsch Wikipedia

  • CARINTHIAE vel CARNITHIAE — CARINTHIAE, vel CARNITHIAE olim Pannoniae provinc. nunc German. Ducatus, haber ab Ortu et Septentrione Stiriam, ab Occasu et Meridie Alpes, et Forum Iulii contingit. Huius pars est Carniola. Multae in hîc regione valles, colleque tritici feraces …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PRIMISLAUS II — PRIMISLAUS II. fil. Ladislai III. dictus est Victoriosus et Totus aureus. Permissu Philippi Imperatoris A. C. 1199. aureâ coronâ cinctus, hôc mortuô Ottoni IV. fideliter serviit: unde Ottocarus dictus. Obiit A. C. 1231 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • RUGII — populi Germaniae in ora maris Baltici, quorum regio Rugia, insula Rugenlandt, continenti Pomeraniae pene iuncta, contra Sundim urbem, ubi Rugium Ptol. urbs, quae et Vineta Holmurg Villanovano. Althamerus vero Caminum interpretatur Pomeraniae… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • STIRIA — Germaniae provincia, undique montibus cincta, hodie Stirmarch dicta, olim vero Valeria, in honorem Valeriae Diocletiani filiae, ut Marcellinus memoriae prodit; Eam quoque Volaterranus Iapidiam dictam putat l. 8. Geogr. Stiriam autem a Tauro… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”